라틴어 문장 검색

Inaudita et incognita verba profertis, et quae vix ab aliquo credibilia iudicantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:2)
Unde saepe contingit quod ex tali conversatione amantium status a vulgi detrectationibus turpiter diffamatur, et quandoque vix inceptus quasi perfectus divulgatur amor, et bonorum propositum impeditur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 36:9)
Crescit quoque amor si divulgatus fuerit, et eum durare contingat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:9)
Finitur quoque amor, postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:3)
Postmodum vero regulas quae in charta reperiuntur adscriptae conspexit, et eas iuxta superioris responsi tenorem cunctis amatoribus divulgavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:33)
Est igitur ab omni prorsus homine fugiendus, quia nil magis cupiunt homines in orbe degentes quam nomen inter gentes habere laudabile, ac famam per orbem plurimum divulgari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:3)
Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:6)
Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:10)
"Ille majestatem minuit secretorum, qui indignis secreta divulgat".
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:85)
hujus propaginem divulgati concubinatus accusat vulgaritas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:52)
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae, [0478A] Linguae femineae, Martis bellique prophetae, Vocis inauditae miracula voce canebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:12)
Diu multumque his usque diebus, ob inaudita et plurimum admiranda, saepius accensus sum desiderio ejusdem expeditionis et faciendae orationis illic, dum ferverem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:2)
Pace hac divulgata in populo Petri, et turbine sedato, quousque omnia redirent in concordiam, pedestre vulgus rebelle et incorrigibile, currus et plaustra reparans et onerans, viam instabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:1)
Solymanus autem duas acies praemissas intuens, frena sine tardatione laxat equi, laxantque sui et inaudita atque intolerabili vociferatione reddunt attonitos et stupefactos milites catholicos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:3)
Hic autem summus sacerdos civitatis pecuniam inauditam ab eis receptam caute reposuit, Judaeos in spatiosissimo domus suae solaerio a specie comitis Emichonis et ejus sequacium constituit, ut illic in tutissimo ac firmissimo habitaculo salvi et sani remanerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION